- BARBATORES
- BARBATORESmemorati Petro Blesensi Ep. 14. Regis Curiam sequuntur assidue histriones, candidatrices, aleatores, dulcorarii, caupones, nebulatores, mimi barbatores, balatrones et hoc genus omne: non tam Barbitonsores esse videntur, ut praeter Ludov. de la Cerda et Gussanvillam, Macro placet; quam mimi scurraeque, qui larvati in Theatris ludunt, quomodo in Bacchanalibus fieri potissimum assolet. In his enim larvae ipsae horridis et impexis barbis squalent, uti docet Historia Turpini c. 18. Habentes larvas barbatas, cornutas, daemonibus consimiles. Et longe prius Tertullianus de Idololatr. c. 14. Quibus nobis sub barba extranea sunt et Neomeniae et feriae aliquando adeo dilectae, etc. Unde etiamnum Barboires vocantur Belgis Francicâ linguâ utentibus, Barbadovires Gabalitanis, Barbauts Arvernis, Horum itaque ludicra festivitas, Barbatoria dicta est, uti hic infra videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.